- PROTOPAPA
- PROTOPAPAGraece Πρωτοπαπᾶς, nomen dignitatis praecipuae in Ecclesiis Graecanicis, de qua Codinus de Offic. c. 1. num. 30. et ibi Gretserus, ac Goarus, Meursius quoque in Glossar. Eum sic dictum vult Leo Allatius de Graecorum Templis. p. 135. quasi πρῶτον τȏυ ἱερέων, primum inter Sacerdotes: unde Archipresbyterum vertunt Interpretes eiusdem Codini. Πρῶτος certe τȏυ Πρεσβυτέρων τοῦ εν βασιλείοις ναοῦ, et Πρωτοπαπας τοῦ Παλατίου, iidem apud Scylitzem, p. 717. et Ioelem in Chronogr. p. 182. Quae quidem appellatio gradui Protopapae omnino convenit, cum in Ecclesia Sophiana fuerit Πρῶτος τοῦ βήματος, i. e. in consessu dignitatum Ecclesiasticarum, intra Ecclesiae cancellos, secundum a Patriarcha consederit, ut est apud Codinum. Vide Dominic. Macrum in Hierolex. qui Magnum Protopapam hunc dictum, et ab alio Protopapa, qui omnibus Clericis Capellae Imperatoris praeerat, distinctum nonnumquam: aliquando vero Magnum Protopapam, tum Patriarchatus, tum Palatii Clericis, praefectum fuisse, addit. Messanae, in Sicilia hodieque, in Ecclesia, Caetholica dictâ, viget eô nomine dignitas, cuius insigne baculus cum duorum leonum capitibus. Cum enim adhuc sub Graecis Imperatoribus Sicilia esset, mansit haec Ecclesia Latinae conformis, in dogmate de Processione Spiritus S. licet usque in hodiernum diem Graecô ritu ibi Officia celebrentur: in azymo tamen consecrant, et vestibus Sacerdotalibus utuntur Latinorum more. Hic itaque Messanensis Protopapas, praeter iurisdictionem, quam in multis Ecclesiis eiusdem Civitatis, quae ipsi olim subiectae erant, exercet; non parum a Clero Ecclesiae Metropolitanae honoratur: Die enim Pentecostes ad hanc Catholicam Ecclesiam processionaliter accedunt Canonici Cathedrales, Protopapam ad Cathedralem Ecclesiam deducunt, ubi Graecô ritu sollemnes ille Vesperas canit; dein eâdem pompâ ad propriam Ecclesiam reducunt etc. In die item Circumcisionis, in sollenni Cathedralis Missa, ibidem Epistola et Euangelium a Graecis Subdiacono et Diacono leguntur. Sed et in Eccles. Bovensi, appellari etiamnum Archipresbyterum Πρωτοπαπᾶν, monet Ughellus, apud Car. du Fresne. Vide eundem Macrum ubi supra, et Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.